- VELLENDI lanam mos
- VELLENDI lanam mosante tonsuram, Romae olim in usu fuit et vicinis locis, quod vel velleris nomen docet. Varro de L. L. l. 4. Id dictum, quod vellebant lanam. Et, Veliae unde essent, plures accepi causas: in quêis, quod ibi pastores Palatini ex ovibus ante tonsuram inventam vellere lanam sint soliti. Idem, de R. R. l. 2. c. 11. Alii vellera, alii vellumina appellant, ex quorum vocabulo animadverti licet prius lanae vulsuram, quam tonsuram, inventam. Quod ut eius aevô scias nondum in desuetudinem abiisse, addit: Qui etiam nunc vellunt (oves) ante triduo habent ieiunas, quod languidae minus radices lanae retinent. Quomodo etiam Plin. l. 8. c. 48. Oves non ubique tondentur: durat quibusdam in locis vellendi mos. Nec tamen et lanae nomen a laniando bene deducit Isidor. Origin. l. 19. c. 27. cum lana Graecum sit, ex λῆνος seu λᾶνος Dotico, uti docent Eruditi. At apud Graecos, Hebraeosque, tondendi ratio vetustissima, uti supra vidimus, in hac voce: interim et apud illos vulsisse quosdam, indicat vox Νακοτίλτης, apud Archippum, Cratinum, Philemonem, quae proprie vellerum vulsorem notat; et apud istos Maimonides, in Biccurim, c. 10. §. 6. cum ait: Etiam qui lanam ovium manu suâ vellit, et non tondet, debet velleris primitias, apud Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 45. Vide quoque Voss. de Idolol. l. 3. c. 70. et supra Naccae. Sed et crines pilique evulsi, in maerore ac luctu, rum capitis, uti de Iobo legimus, c. 1. v. 20. et de Esra, c. 9. v. 3. Quemadmodum et de Ulyssis sociis, in morte Elpenoris, dicitur Odyss. l. 10. v. 567.Ε῾ζόμενοι δὲ καταῦθι γόων, τίλλοντό τε χαἰταςVide quoque de Priamo, graviter ferente, quod Hector cum Achille dimicatum ibat, Il. χ. de Agamemnone, cladem suorum lugente Il. κ. praeterea Ciceronem, Tusculan. l. 3. Smyrnaeum, l. 3. Lucianum, de Luctu, Aristophanis Scholiastem, in Ranis, Act. 1. Sc. 1. Alios. Quo et illud Martialis pertinet, l. 2. Epigr. 11. in Selium, v. 5.Quod dextra pectus pulsat, et comam vellit:Non ille amici fata luget aut fratris.Tum barbae, uti de se ipso Esdras iterum ubi supra. Imo et genas vellebant etc. uti videre est retro ubi de Luctu. Aliarum vero partium pilos vellendi mos a luxu fluxit, de quo vide aliquid supra, ubi de Alipilis, Athletis, Culipilariis, Psilothris, infra Ustriculis etc. Sed et primitus vulsisse barbam Veteres cultus gratiâ, dicemus infra in Volsella. Ipsa autem membra evellere forcipibus ignitis, crudelitatis apex est, de quo hîc passim. In L. Angliorum, tit. 5. §. 7. libero homini qui evulserit testiculos, centum sol. componere iubetur, apud Car. du Fresne, Glossar. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.